- CLAGEFURTIUM
- CLAGEFURTIUMquibusdam Claudia, Carinthiae, sive potius Carinthiae regio, Sclavonicae urbs ampla, cuius cives furibus sunt inexorabiles. Levis enim suspicio gravissime nocet huic, qui rem funrtô parare putatur, nam inauditus rapitur ad crucis supplicium, nec defensioni, aut purgationi locus datur. Post diem tertium supplicii de mortuo iudicant, quem si insontem fuisse cognoverint, splendide sepeliunt, sin vero sontem et reum, pendere sinunt, 2. milliar. distat urbs a Savo fluv. Sedes olim Carinthiae Ducum. Cluver. Merc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.